27/10/2024
Traduco la versione che ho svolto nel 1991 al concorso a cattedra di greco e latino vv.353-400 I Persiani di Eschilo
Initium totius mali o regina fecit infestus index aut malus genius aliunde interveniens.Homo enim Graecus ex Atheniensium exercitu venit Xerxique filio tuo haec dixit- Quam primum noctis caligines ingruissent,Graecos non mansuros esse,sed transtris navium insilientes alium alio clandestina fuga vitam esse servaturos,Ille vero statim cm audisset ,dolo non intellecto Graeci hominis nec deorum invidia .omnibus navium profectis hoc praecepit ut simul ac sol radiis terram urere desierit,tenebraeque templa caeli occupaverint navium agmen tribus ordinibus disponerent exitusque observarent vaisque marinas et alias circa insulam Aiacis , constituerent,adeo ut,,si qualem perniciem Graeci effugituri essent occasione aliqua clandestinae fugae reperta ,omnibus capitis poena esset proposita, haec ille audaci et alacri animo edidit. Se qualcuno ha per caso il testo della versione greca dei concorsi a cattedra del 1986 sul rapporto tra giustizia e ingiustizia di Platone mi faccia sapere.Lo sto cercando da tempo